Talált 227 Eredmények: sine

  • Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. (Epistula Iacobi 2, 26)

  • Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione; (Epistula Iacobi 3, 17)

  • Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini, (Epistula I Petri 1, 17)

  • sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, (Epistula I Petri 2, 2)

  • Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non cre dunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, (Epistula I Petri 3, 1)

  • hospitales invicem sine murmuratione; (Epistula I Petri 4, 9)

  • Haec enim vobis, cum adsint et abundent, non vacuos nec sine fructu vos constituunt in Domini nostri Iesu Christi cognitionem; (Epistula II Petri 1, 8)

  • Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbine exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur. (Epistula II Petri 2, 17)

  • Hi sunt in agapis vestris maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes; nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur; arbores autumnales infructuosae bis mortuae, eradicatae; (Epistula Iudae 1, 12)

  • Ei autem, qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exsultatione, (Epistula Iudae 1, 24)

  • et in ore ipsorum non est inventum mendacium: sine macula sunt. (Apocalypsis Ioannis 14, 5)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina