Talált 3412 Eredmények: terra Israel

  • Isaac autem venerat a regione putei Lahairoi et habitabat in terra Nageb. (Liber Genesis 24, 62)

  • Apparuitque ei Dominus et ait: “Ne descendas in Aegyptum, sed habita in terra, quam dixero tibi, (Liber Genesis 26, 2)

  • Sevit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum; benedixitque ei Dominus. (Liber Genesis 26, 12)

  • Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt; itaque vocavit nomen eius Rehoboth (id est Latitudinem) dicens: “Nunc dilatavit nos Dominus, et crescemus in terra”. (Liber Genesis 26, 22)

  • Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae"”. (Liber Genesis 31, 13)

  • At ille: “Nequaquam, inquit, Iacob amplius appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam certasti cum Deo et cum hominibus et praevaluisti!”. (Liber Genesis 32, 29)

  • Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum, qui est in femore, usque in praesentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris Iacob. (Liber Genesis 32, 33)

  • Transivitque Iacob incolumis ad urbem Sichem, quae est in terra Chanaan, cum veniret de Paddanaram; et habitavit iuxta oppidum. (Liber Genesis 33, 18)

  • Et erexit ibi altare et vocavit illud: “Deus est Deus Israel”. (Liber Genesis 33, 20)

  • ecce filii Iacob veniebant de agro, auditoque, quod acciderat, contristati et irati sunt valde, eo quod foedam rem esset operatus in Israel et, violata filia Iacob, rem illicitam perpetrasset. (Liber Genesis 34, 7)

  • Et habitate nobiscum; terra in potestate vestra est: manete, perambulate et possidete eam”. (Liber Genesis 34, 10)

  • “Viri isti pacifici sunt erga nos; maneant in terra et perambulent eam, quae spatiosa et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus. (Liber Genesis 34, 21)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina