Talált 1232 Eredmények: tibi

  • Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi. (Liber Exodus 20, 24)

  • Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis. (Liber Exodus 21, 2)

  • Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat. (Liber Exodus 21, 13)

  • Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus. (Liber Exodus 23, 15)

  • Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum”. (Liber Exodus 23, 33)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ascende ad me in montem et esto ibi; daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata, quae scripsi, ut doceas eos”. (Liber Exodus 24, 12)

  • Iuxta omnem similitudinem habitaculi, quam ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud. (Liber Exodus 25, 9)

  • Ponesque in arcam testimonium, quod dabo tibi. (Liber Exodus 25, 16)

  • quo operienda est arca, in qua pones testimonium, quod dabo tibi. (Liber Exodus 25, 21)

  • Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 25, 40)

  • Et eriges habitaculum iuxta exemplar, quod tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 26, 30)

  • Cavum ex tabulis facies illud; sicut tibi in monte monstratum est, sic facient. (Liber Exodus 27, 8)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina