Talált 528 Eredmények: tres visitatores Sodomam et Gomorrham promissionem fili Sarah risum iustitiae

  • “Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens ad primum dixit: “Fili, vade hodie, operare in vinea”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 28)

  • Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 32)

  • dicentes: “Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: “Post tres dies resurgam”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 63)

  • Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: “Fili, dimittuntur peccata tua”. (Evangelium secundum Marcum 2, 5)

  • et clamans voce magna dicit: “Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas”. (Evangelium secundum Marcum 5, 7)

  • Et coepit docere illos: “Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere”; (Evangelium secundum Marcum 8, 31)

  • Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget”. (Evangelium secundum Marcum 9, 31)

  • et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget”. (Evangelium secundum Marcum 10, 34)

  • Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: “Fili David Iesu, miserere mei!”. (Evangelium secundum Marcum 10, 47)

  • Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: “Fili David, miserere mei!”. (Evangelium secundum Marcum 10, 48)

  • Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater cius ad illum: “Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te”. (Evangelium secundum Lucam 2, 48)

  • Is ut vidit Iesum, exclamans procidit ante illum et voce magna dixit: “Quid mihi et tibi est, Iesu, Fili Dei Altissimi? Obsecro te, ne me torqueas”. (Evangelium secundum Lucam 8, 28)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina