Talált 8 Eredmények: turbabuntur
Ut autem resuscitaverunt eum, procidit ad pedes Iudith et adoravit faciem ipsius et dixit: “Benedicta tu in omni tabernaculo Iudae et in omni gente, quicumque audientes nomen tuum turbabuntur. (Liber Iudith 14, 7)
Subito morientur; et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt, et auferent violentum absque conatu. (Liber Iob 34, 20)
Avertente autem te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient et in pulverem suum revertentur. (Liber Psalmorum 104, 29)
Videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis (Liber Sapientiae 5, 2)
Qui blanditur filio, colligabit vulnera eius, et super omnem vocem turbabuntur viscera sua. (Liber Ecclesiasticus 30, 7)
Quia sic dicit Dominus, Deus Israel, ad me: “Sume calicem vini furoris huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te; 16 et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii, quem ego mittam inter eos”. (Liber Ieremiae 25, 15)
et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exsultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona, quae ego facturus sum eis; et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace, quam ego faciam eis. (Liber Ieremiae 33, 9)
Nunc stupebunt naves in die ruinae tuae, et turbabuntur insulae in mari ob exitum tuum”. (Prophetia Ezechielis 26, 18)