Talált 427 Eredmények: una
Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 29)
duae molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 41)
Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: “Sic non potuistis una hora vigilare mecum? (Evangelium secundum Matthaeum 26, 40)
Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: “Et tu cum Iesu Galilaeo eras!”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 69)
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: “Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 19)
Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: “Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant?”. (Evangelium secundum Marcum 2, 18)
Et ait illis Iesus: “Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare; (Evangelium secundum Marcum 2, 19)
venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die. (Evangelium secundum Marcum 2, 20)
et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro. (Evangelium secundum Marcum 10, 8)
Et cum venisset una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans. (Evangelium secundum Marcum 12, 42)
Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, (Evangelium secundum Marcum 13, 24)
Et venit et invenit eos dormientes; et ait Petro: “Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare? (Evangelium secundum Marcum 14, 37)