Talált 251 Eredmények: unus

  • Unus autem introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus. (Liber Sapientiae 7, 6)

  • Unus est Altissimus, creator omnipotens et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum suum et dominans, Deus. (Liber Ecclesiasticus 1, 8)

  • Multi pacifici sint tibi, et consiliarius sit tibi unus de mille. (Liber Ecclesiasticus 6, 6)

  • Melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii; (Liber Ecclesiasticus 16, 3)

  • Et sicut sescenta milia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui; et, si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis: (Liber Ecclesiasticus 16, 11)

  • Rectorem te posuerunt? Noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis. (Liber Ecclesiasticus 32, 1)

  • Unus aedificans et unus destruens; quid prodest illis nisi labor? (Liber Ecclesiasticus 34, 28)

  • Unus orans et unus maledicens; cuius vocem exaudiet Deus? (Liber Ecclesiasticus 34, 29)

  • Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari, (Liber Isaiae 6, 6)

  • Et erit: in die illa percutiet spicas Dominus a Flumine usque ad torrentem Aegypti; et vos congregabimini unus et unus, filii Israel. (Liber Isaiae 27, 12)

  • Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis; et calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi non poterant, eo quod essent malae. (Liber Ieremiae 24, 2)

  • Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum. (Prophetia Ezechielis 9, 2)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina