Talált 86 Eredmények: uva

  • Etenim ante vindemiam, cum consummatus fuerit flos, et uva germinans maturescens erit, praecidet ramusculos falcibus et propagines abscindet et proiciet; (Liber Isaiae 18, 5)

  • Sta cum incantationibus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adulescentia tua: forte poteris iuvari, forte terrebis. (Liber Isaiae 47, 12)

  • Circumspexi, et non erat auxiliator, miratus sum, et non fuit qui adiuvaret; et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. (Liber Isaiae 63, 5)

  • Congregans congregabo eos, ait Dominus; non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea, folium defluxit, et dabo eis gradientes super eos. (Liber Ieremiae 8, 13)

  • In diebus illis non dicent ultra: “Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt”, (Liber Ieremiae 31, 29)

  • sed unusquisque in iniquitate sua morietur; omnis homo, qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes eius. (Liber Ieremiae 31, 30)

  • Ablata est laetitia et exsultatio de horto et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli; nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit. (Liber Ieremiae 48, 33)

  • Ego autem, quid possum adiuvare vos? (Liber Baruch 4, 17)

  • Et non in exercitu grandi neque in populo multo adiuvabit eum pharao in proelio, in iactu aggeris et in exstructione munitionum, ut interficiat animas multas. (Prophetia Ezechielis 17, 17)

  • “Quid est vo bis quod vulgo dicitis proverbium istud in terra Israel dicentes: “Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt”? (Prophetia Ezechielis 18, 2)

  • Et dixit Dominus ad me: “Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum”. (Prophetia Osee 3, 1)

  • Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in initio eius vidi patres vestros; ipsi autem intraverunt ad Baalphegor et se consecraverunt Confusioni et facti sunt abominabiles sicut id, quod dilexerunt. (Prophetia Osee 9, 10)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina