Talált 1729 Eredmények: venit a Domino

  • Si servum vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur. (Liber Exodus 21, 32)

  • Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino; (Liber Exodus 22, 11)

  • Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et fractum aut mortuum fuerit, domino non praesente, reddere compelletur. (Liber Exodus 22, 13)

  • Quod si impraesentiarum dominus fuerit, non restituet. Si mercennarius est, venit in mercedem operis sui. (Liber Exodus 22, 14)

  • Qui immolat diis, occidetur, praeter Domino soli. (Liber Exodus 22, 19)

  • Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo. (Liber Exodus 23, 17)

  • Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui. (Liber Exodus 23, 25)

  • Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: “Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus”. (Liber Exodus 24, 3)

  • Misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta; immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos. (Liber Exodus 24, 5)

  • in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel. (Liber Exodus 27, 21)

  • et pones duos lapides super fascias umerales ephod, lapides memorialis filiorum Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem. (Liber Exodus 28, 12)

  • Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in pectorali iudicii super cor suum, quando ingredietur sanctuarium: memoriale coram Domino in aeternum. (Liber Exodus 28, 29)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina