Talált 539 Eredmények: venit

  • Surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est; cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque, ut ponerent ei panem, et comedit. (Liber II Samuelis 12, 20)

  • Et tulit diadema Melchom de capite eius, pondo auri talentum, habens gemmam pretiosissimam, quod venit super caput David. Sed et praedam civitatis asportavit multam valde, (Liber II Samuelis 12, 30)

  • Fugit autem Absalom. Et levavit puer speculator oculos suos et aspexit, et ecce populus multus veniebat per viam Oronaim ex latere montis in descensu; et venit speculator et nuntiavit regi dicens: “Video homines per viam Oronaim”. (Liber II Samuelis 13, 34)

  • Surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit: “Quare succenderunt servi tui segetem meam igni?”. (Liber II Samuelis 14, 31)

  • Venit igitur nuntius ad David dicens: “Toto corde universus Israel sequitur Absalom”. (Liber II Samuelis 15, 13)

  • Venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei; et deposuerunt arcam Dei. Et sacrificavit Abiathar, donec omnis populus egressus fuerat de civitate. (Liber II Samuelis 15, 24)

  • Venit ergo rex David usque Bahurim, et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera; procedebat egrediens et maledicens (Liber II Samuelis 16, 5)

  • Venit itaque rex et universus populus cum eo lassus usque ad aquas, et refocillati sunt ibi. (Liber II Samuelis 16, 14)

  • David autem venit in Mahanaim, et Absalom transivit Iordanem, ipse et omnis vir Israel cum eo. (Liber II Samuelis 17, 24)

  • Speculator autem: “Contemplor, ait, cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc”. Et ait rex: “Vir bonus est et nuntium portans bonum venit”. (Liber II Samuelis 18, 27)

  • Et reversus est rex et venit usque ad Iordanem; et Iuda venit in Galgala, ut occurreret regi et traduceret eum Iordanem. (Liber II Samuelis 19, 16)

  • In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; et exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures eius. (Liber II Samuelis 22, 7)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina