Talált 319 Eredmények: viam

  • Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas; et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. (Liber Isaiae 55, 7)

  • et canes voraces nescierunt saturitatem, ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. (Liber Isaiae 56, 11)

  • Et dicent: “Sternite, sternite, parate viam, auferte offendicula de via populi mei”. (Liber Isaiae 57, 14)

  • Viam pacis nescierunt, et non est iudicium in gressibus eorum; semitae eorum incurvatae sunt eis: omnis, qui calcat in eis, ignorat pacem. (Liber Isaiae 59, 8)

  • Transite, transite per portas, parate viam populo. Sternite, sternite semitam, eligite lapides, elevate signum ad populos”. (Liber Isaiae 62, 10)

  • Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore, quo ducebat te per viam? (Liber Ieremiae 2, 17)

  • Quomodo dicis: “Non sum polluta, post Baalim non ambulavi”? Vide viam tuam in convalle, scito quid feceris: camelus levis contorquens vias suas. (Liber Ieremiae 2, 23)

  • Quam bene paras viam tuam ad quaerendum amorem! Et insuper in malum docuisti vias tuas, (Liber Ieremiae 2, 33)

  • Vox in collibus audita est, ploratus et supplicatio filiorum Israel, quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui. (Liber Ieremiae 3, 21)

  • Ego autem dixi: “Ecce pauperes illi stulte agunt, quia ignorant viam Domini, iudicium Dei sui. (Liber Ieremiae 5, 4)

  • Ibo igitur ad optimates et loquar eis; ipsi enim noverunt viam Domini, iudicium Dei sui”. Ecce hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula. (Liber Ieremiae 5, 5)

  • Probatorem dedi te in populo meo; et scies et probabis viam eorum. (Liber Ieremiae 6, 27)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina