Talált 16 Eredmények: viarum
Nonne timor tuus est fiducia tua, spes tua est perfectio viarum tuarum? (Liber Iob 4, 6)
Qui dixerant Deo: “Recede a nobis! Scientiam viarum tuarum nolumus. (Liber Iob 21, 14)
Ecce haec sunt termini viarum eius; et, cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?”. (Liber Iob 26, 14)
Ipse est principium viarum Dei; qui fecit eum, applicabit gladium eius. (Liber Iob 40, 19)
in capite viarum frequentium clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua: (Liber Proverbiorum 1, 21)
Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio; (Liber Proverbiorum 8, 22)
Filii tui defecerunt, iacent in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui. (Liber Isaiae 51, 20)
Et reaedificabit gens tua ruinas antiquas; fundamenta generationis et generationis suscitabis: et vocaberis restitutor ruinarum, instaurator viarum, ut habitentur. (Liber Isaiae 58, 12)
Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Iuda, et secundum numerum viarum Ierusalem posuistis aras confusioni, aras ad sacrificandum Baal. (Liber Ieremiae 11, 13)
Et recordaberis viarum tuarum et confunderis, cum receperis sorores tuas te maiores cum minoribus tuis, et dabo eas tibi in filias sed non ex pacto tuo. (Prophetia Ezechielis 16, 61)
Et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis, et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris, quas fecistis. (Prophetia Ezechielis 20, 43)
Stat enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum, divinationem quaerens, commiscens sagittas; interrogat teraphim, iecur consulit. (Prophetia Ezechielis 21, 26)