Talált 60 Eredmények: victoria fides orationes

  • Simul autem et para mihi hospitium, nam spero per orationes vestras donari me vobis. (Epistulam ad Philemonem 1, 22)

  • Est autem fides sperando rum substantia, rerum argu mentum non apparentium. (Epistula ad Hebraeos 11, 1)

  • Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? (Epistula Iacobi 2, 14)

  • Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. (Epistula Iacobi 2, 17)

  • Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus otiosa est? (Epistula Iacobi 2, 20)

  • Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus fides consummata est; (Epistula Iacobi 2, 22)

  • Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. (Epistula Iacobi 2, 26)

  • qui per ipsum fideles estis in Deum, qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deum. (Epistula I Petri 1, 21)

  • Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impertientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae, uti ne impediantur orationes vestrae. (Epistula I Petri 3, 7)

  • quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra. (Epistula I Ioannis 5, 4)

  • Et cum accepisset librum, quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas et phialas aureas plenas incensorum, quae sunt orationes sanctorum. (Apocalypsis Ioannis 5, 8)

  • Si quis in captivitatem, in captivitatem vadit; si quis in gladio debet occidi, oportet eum in gladio occidi. Hic est patientia et fides sanctorum. (Apocalypsis Ioannis 13, 10)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina