Talált 145 Eredmények: victoria virtute fortitudine

  • Deus, qui accinxit me fortitudine et complanavit perfectam viam meam, (Liber II Samuelis 22, 33)

  • Accinxisti me fortitudine ad proelium, incurvasti insurgentes in me subtus me. (Liber II Samuelis 22, 40)

  • Qui, cum surrexisset, comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb. (Liber I Regum 19, 8)

  • sed Dominum, qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, illum adorate et ipsi immolate. (Liber II Regum 17, 36)

  • Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua iuxta omnem legem Moysi, neque post eum surrexit similis illi. (Liber II Regum 23, 25)

  • Porro David et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis. (Liber I Paralipomenon 13, 8)

  • Ipsi enim sunt servi tui et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida. (Liber Nehemiae 1, 10)

  • et exierunt in obviam nurui suae ad portam Nineves. Et videntes Thobin, qui erant in Nineve, venientem et ambulantem cum omni virtute sua et a nemine manu deductum mirabantur, (Liber Thobis 11, 16)

  • Et nunc, filii, mando vobis: Servite Deo in veritate et facite coram illo, quod ipsi placet. Et filiis vestris mandabitur, ut faciant iustitias et eleemosynam et ut sint memores Dei et benedicant nomini ipsius in omni tempore in veritate et in tota virtute sua. (Liber Thobis 14, 8)

  • Et praeparavit se in virtute sua adversus regem Arphaxad in anno septimo decimo et invaluit in pugna sua et evertit omnem virtutem Arphaxad et omnem equitatum eius et omnes currus ipsius (Liber Iudith 1, 13)

  • et dixit ad eum: “Haec dicit rex magnus, universae terrae dominus. Ecce tu exies a facie mea et accipies tecum viros fidentes in virtute sua: in centum viginti milia peditum et multitudinem equorum cum ascensoribus duodecim milia; (Liber Iudith 2, 5)

  • Et erat cinis super cidares eorum, et clamabant ad Dominum ex omni virtute, ut in bonum visitaret omnem domum Israel. (Liber Iudith 4, 15)


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina