Talált 27 Eredmények: videlicet

  • Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est usque Dan; (Liber Genesis 14, 14)

  • Surrexit Abraham et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth, (Liber Genesis 23, 7)

  • membra, quae caesa sunt, desuper ordinabunt, caput videlicet et adipem. (Liber Leviticus 1, 8)

  • sed interficies in ore gladii, Hetthaeum videlicet et Amorraeum et Chananaeum, Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, (Liber Deuteronomii 20, 17)

  • Omnis videlicet Galilaea, regio Philisthim et universa Gesuri, (Liber Iosue 13, 2)

  • Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem. (Liber Iudicum 3, 9)

  • Et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion; remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito. (Liber Ruth 1, 5)

  • Cumque mane surrexissent, et iam elucesceret, vocavit Samuel Saul in solario dicens: “Surge, ut dimittam te”. Et surrexit Saul. Egressique sunt ambo, ipse videlicet et Samuel. (Liber I Samuelis 9, 26)

  • Quod cum vidisset armiger eius, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo. (Liber I Samuelis 31, 5)

  • Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit et descendebat in vineam Naboth Iezrahelitae, ut possideret eam. (Liber I Regum 21, 16)

  • Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum dicens: “Quare scidisti vestimenta tua? Veniat ad me et sciat esse prophetam in Israel”. (Liber II Regum 5, 8)

  • Numquid liberaverunt dii gentium singulos, quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet et Charran et Reseph et filios Eden, qui erant in Thelassar? (Liber II Regum 19, 12)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina