Talált 220 Eredmények: viros

  • Nob autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, parvulos et lactantes, bovem et asinum et ovem in ore gladii. (Liber I Samuelis 22, 19)

  • Et convocavit Saul omnem populum, ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius. (Liber I Samuelis 23, 8)

  • Dixitque David: “Si tradent viri Ceilae me et viros, qui sunt mecum, in manu Saul?”. Et dixit Dominus: “Tradent”. (Liber I Samuelis 23, 12)

  • Et ibat Saul ad latus montis ex parte una, David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera; porro David praeceps fugiebat a facie Saul. Itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius, ut caperent eos. (Liber I Samuelis 23, 26)

  • Assumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israel perrexit ad investigandum David et viros eius ad rupes ibicum. (Liber I Samuelis 24, 3)

  • dixitque ad viros suos: “Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quoniam christus Domini est”. (Liber I Samuelis 24, 7)

  • Et cohibuit David viros suos sermonibus et non permisit eos, ut consurgerent in Saul. Porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere. (Liber I Samuelis 24, 8)

  • Venit autem David ad ducentos viros, qui lassi substiterant nec sequi potuerant David, et residere eos iusserat in torrente Besor. Qui egressi sunt obviam David et populo, qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice. (Liber I Samuelis 30, 21)

  • sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron. (Liber II Samuelis 2, 3)

  • Misit ergo David nuntios ad viros Iabes Galaad dixitque ad eos: “Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum. (Liber II Samuelis 2, 5)

  • Videntes autem filii Ammon quod exosos se fecissent David, miserunt et conduxerunt mercede a Syria Bethrohob et a Syria Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et a viris Tob duodecim milia virorum. (Liber II Samuelis 10, 6)

  • Quod cum audisset David, misit Ioab et omnem exercitum, viros fortissimos. (Liber II Samuelis 10, 7)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina