Talált 1231 Eredmények: vobis
“Loquere filiis Israel et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de animalibus domesticis, de bobus et pecoribus offerens victimas, (Liber Leviticus 1, 2)
bovem et arietem pro pacificis, et immolate eos coram Domino, et sacrificium similae oleo conspersae: hodie enim Dominus apparebit vobis"”. (Liber Leviticus 9, 4)
ait Moyses: “Iste est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius”. (Liber Leviticus 9, 6)
“Cur non comedistis sacrificium pro peccato in loco sancto? Quod sanctum sanctorum est, et datum vobis, ut portetis iniquitatem coetus in expiationem eorum in conspectu Domini; (Liber Leviticus 10, 17)
Horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis. (Liber Leviticus 11, 8)
Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, reptilium vel quorumlibet aliorum animalium, quae in aquis moventur, abominabile vobis (Liber Leviticus 11, 10)
Cuncta, quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt vobis. (Liber Leviticus 11, 12)
Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam et grypem et haliaeetum, (Liber Leviticus 11, 13)
Omne de volucribus, quod reptat super quattuor pedes, abominabile erit vobis. (Liber Leviticus 11, 20)
Quidquid autem ex volucribus reptantibus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis. (Liber Leviticus 11, 23)
Omne animal, quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam nec ruminat, immundum erit vobis; et, qui tetigerit illud, contaminabitur. (Liber Leviticus 11, 26)
Et, qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum; quia omnia haec immunda sunt vobis. (Liber Leviticus 11, 28)