Talált 965 Eredmények: Achievements of David
Inierunt autem David et Jonathas fœdus: diligebat enim eum quasi animam suam. (Liber I Samuelis 18, 3)
Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum. (Liber I Samuelis 18, 4)
Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat: posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul. (Liber I Samuelis 18, 5)
Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris. (Liber I Samuelis 18, 6)
Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia. (Liber I Samuelis 18, 7)
Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum? (Liber I Samuelis 18, 8)
Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps. (Liber I Samuelis 18, 9)
Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ: David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam, (Liber I Samuelis 18, 10)
et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete: et declinavit David a facie ejus secundo. (Liber I Samuelis 18, 11)
Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset. (Liber I Samuelis 18, 12)
In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo. (Liber I Samuelis 18, 14)
Omnis autem Israël et Juda diligebat David: ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos. (Liber I Samuelis 18, 16)