Talált 359 Eredmények: Aere altare Holocaustum altare

  • Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus: vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus: et ingressi sunt, et steterunt juxta altare æreum. (Prophetia Ezechielis 9, 2)

  • Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum: ibi lavabant holocaustum. (Prophetia Ezechielis 40, 38)

  • Et in vestibulo portæ, duæ mensæ hinc, et duæ mensæ inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto. (Prophetia Ezechielis 40, 39)

  • Quatuor autem mensæ ad holocaustum de lapidibus quadris exstructæ, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius: super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima. (Prophetia Ezechielis 40, 42)

  • Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum: et altare ante faciem templi. (Prophetia Ezechielis 40, 47)

  • Et dixit ad me: Fili hominis, hæc dicit Dominus Deus: Hi sunt ritus altaris, in quacumque die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis. (Prophetia Ezechielis 43, 18)

  • Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato: et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo. (Prophetia Ezechielis 43, 22)

  • Et offeres eos in conspectu Domini: et mittent sacerdotes super eos sal, et offerent eos holocaustum Domino. (Prophetia Ezechielis 43, 24)

  • Septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud, et implebunt manum ejus. (Prophetia Ezechielis 43, 26)

  • Expletis autem diebus, in die octava et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et quæ pro pace offerunt: et placatus ero vobis, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 43, 27)

  • Et arietem unum de grege ducentorum, de his quæ nutriunt Israël, in sacrificium, et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 45, 15)

  • Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libamina, in solemnitatibus, et in calendis, et in sabbatis, et in universis solemnitatibus domus Israël: ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica, ad expiandum pro domo Israël. (Prophetia Ezechielis 45, 17)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina