Talált 267 Eredmények: Ahab et Hiezabel prophetam Heliam Samariam et Bethel et adoravit Baal

  • Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus. (Liber Genesis 12, 8)

  • Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai, (Liber Genesis 13, 3)

  • Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. (Liber Genesis 18, 2)

  • Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth: (Liber Genesis 23, 7)

  • Adoravit Abraham coram populo terræ. (Liber Genesis 23, 12)

  • Inclinavit se homo, et adoravit Dominum, (Liber Genesis 24, 26)

  • Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum. (Liber Genesis 24, 52)

  • Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur. (Liber Genesis 28, 19)

  • Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ. (Liber Genesis 31, 13)

  • Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus. (Liber Genesis 33, 3)

  • Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum. (Liber Genesis 35, 1)

  • Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei. (Liber Genesis 35, 3)


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina