Talált 23 Eredmények: Alexander

  • Et audivit Alexander rex, et contristatus est valde, et reversus est Antiochiam. (Liber I Maccabaeorum 10, 68)

  • Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, addidit adhuc glorificare Jonathan. (Liber I Maccabaeorum 10, 88)

  • Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei: quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset. (Liber I Maccabaeorum 11, 2)

  • Et misit legatos ad Demetrium, dicens: Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui: (Liber I Maccabaeorum 11, 9)

  • Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus: quia rebellabant qui erant in locis illis. (Liber I Maccabaeorum 11, 14)

  • Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum: et produxit Ptolemæus rex exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum. (Liber I Maccabaeorum 11, 15)

  • Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur: rex autem Ptolemæus exaltatus est. (Liber I Maccabaeorum 11, 16)

  • et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. (Actus Apostolorum 4, 6)

  • De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo. (Actus Apostolorum 19, 33)

  • ex quibus est Hymenæus, et Alexander: quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. (Epistula I ad Timotheum 1, 20)

  • Alexander ærarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus: (Epistula II ad Timotheum 4, 14)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina