Talált 367 Eredmények: Amo

  • Vinea enim Domini exercituum domus Israël est ; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas ; et justitiam, et ecce clamor. (Liber Isaiae 5, 7)

  • Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quæ expandit ramos suos ; semen sanctum erit id quod steterit in ea. (Liber Isaiae 6, 13)

  • Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis ; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. (Liber Isaiae 9, 7)

  • Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos. (Liber Isaiae 13, 1)

  • Cor meum ad Moab clamabit ; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem ; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt. (Liber Isaiae 15, 5)

  • Quoniam circuivit clamor terminum Moab ; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus. (Liber Isaiae 15, 8)

  • in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. (Liber Isaiae 20, 2)

  • Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans ; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello. (Liber Isaiae 22, 2)

  • Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ. (Liber Isaiae 24, 11)

  • Populus enim Sion habitabit in Jerusalem: plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui: statim ut audierit, respondebit tibi. (Liber Isaiae 30, 19)

  • Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam, filium Amos, prophetam, (Liber Isaiae 37, 2)

  • Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum, (Liber Isaiae 37, 21)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina