Talált 17 Eredmények: Amri
Cumque audisset rebellasse Zambri, et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israël Amri, qui erat princeps militiæ super Israël in die illa in castris. (Liber I Regum 16, 16)
Ascendit ergo Amri, et omnis Israël cum eo, de Gebbethon, et obsidebant Thersa. (Liber I Regum 16, 17)
Tunc divisus est populus Israël in duas partes : media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem : et media pars Amri. (Liber I Regum 16, 21)
Prævaluit autem populus qui erat cum Amri, populo qui sequebatur Thebni filium Gineth : mortuusque est Thebni, et regnavit Amri. (Liber I Regum 16, 22)
Anno trigesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Israël, duodecim annis : in Thersa regnavit sex annis. (Liber I Regum 16, 23)
Fecit autem Amri malum in conspectu Domini, et operatus est nequiter, super omnes qui fuerunt ante eum. (Liber I Regum 16, 25)
Reliqua autem sermonum Amri, et prælia ejus quæ gessit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ? (Liber I Regum 16, 27)
Dormivitque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria : regnavitque Achab filius ejus pro eo. (Liber I Regum 16, 28)
Achab vero filius Amri regnavit super Israël anno trigesimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Achab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis. (Liber I Regum 16, 29)
Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum. (Liber I Regum 16, 30)
Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël. (Liber II Regum 8, 26)
Porro filii Bechor: Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioënai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi filii Bechor. (Liber I Paralipomenon 7, 8)