Talált 146 Eredmények: Angelus

  • Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia quæ circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. (Liber Thobis 5, 27)

  • Et dixit ei angelus : Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus. (Liber Thobis 6, 4)

  • Tunc dixit ei angelus : Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi : sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter. (Liber Thobis 6, 5)

  • Et respondens angelus, dixit ei : Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. (Liber Thobis 6, 8)

  • Respondensque angelus, ait : Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam præter eam. (Liber Thobis 6, 11)

  • Tunc angelus Raphaël dixit ei : Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus prævalere potest dæmonium. (Liber Thobis 6, 16)

  • Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem : Tobias, de quo interrogas, pater istius est. (Liber Thobis 7, 5)

  • dixit ei angelus : Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua : propterea alius non potuit habere illam. (Liber Thobis 7, 12)

  • Tunc Raphaël angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti. (Liber Thobis 8, 3)

  • dicens : Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes, et inveniatis omnia recte circa parentes vestros, et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar. (Liber Thobis 10, 11)

  • Dixitque angelus : Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum. (Liber Thobis 11, 2)

  • Ego enim sum Raphaël angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum. (Liber Thobis 12, 15)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina