Talált 32 Eredmények: Antiochus

  • Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat iratus: propter quod et accidit circa locum despectio: (Liber II Maccabaeorum 5, 17)

  • Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se præ superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem. (Liber II Maccabaeorum 5, 21)

  • Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul et exprobrantis voce despecta, cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum juramento affirmabat se divitem et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum, et res necessarias ei præbiturum. (Liber II Maccabaeorum 7, 24)

  • Eodem tempore, Antiochus inhoneste revertebatur de Perside. (Liber II Maccabaeorum 9, 1)

  • Intraverat enim in eam quæ dicitur Persepolis, et tentavit expoliare templum, et civitatem opprimere: sed multitudine ad arma concurrente, in fugam versi sunt: et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret. (Liber II Maccabaeorum 9, 2)

  • Optimis civibus Judæis plurimam salutem, et bene valere, et esse felices, rex et principes Antiochus. (Liber II Maccabaeorum 9, 19)

  • Regis autem epistola ista continebat: Rex Antiochus Lysiæ fratri salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 22)

  • Ad Judæos vero regis epistola talis erat: Rex Antiochus senatui Judæorum, et ceteris Judæis salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 27)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina