Talált 20 Eredmények: Austri
Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri. (Liber Iob 9, 9)
Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri ; cum panibus occurrite fugienti. (Liber Isaiae 21, 14)
Onus jumentorum austri. In terra tribulationis et angustiæ leæna, et leo ex eis, vipera et regulus volans ; portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui eis prodesse non poterit. (Liber Isaiae 30, 6)
Civitates austri clausæ sunt, et non est qui aperiat: translata est omnis Juda transmigratione perfecta. (Liber Ieremiae 13, 19)
Fili hominis, pone faciem tuam contra viam austri, et stilla ad africum, et propheta ad saltum agri meridiani. (Prophetia Ezechielis 20, 46)
Et dixit ad me: Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quæ sunt ante ædificium separatum, hæc sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum: ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto: locus enim sanctus est. (Prophetia Ezechielis 42, 13)
Et super terminum Gad, ad plagam austri in meridie: et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades: hæreditas contra mare magnum. (Prophetia Ezechielis 48, 28)
Et confortabitur rex austri: et de principibus ejus prævalebit super eum, et dominabitur ditione: multa enim dominatio ejus. (Prophetia Danielis 11, 5)
Et post finem annorum fœderabuntur: filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus: et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus. (Prophetia Danielis 11, 6)
Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam. (Prophetia Danielis 11, 9)
Et provocatus rex austri egredietur, et pugnabit adversus regem aquilonis, et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus. (Prophetia Danielis 11, 11)
Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri: filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent. (Prophetia Danielis 11, 14)