Talált 65 Eredmények: Carne

  • Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. (Epistula I Petri 3, 18)

  • Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis: (Epistula I Petri 4, 1)

  • ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. (Epistula I Petri 4, 2)

  • Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu. (Epistula I Petri 4, 6)

  • In hoc cognoscitur Spiritus Dei: omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est: (Epistula I Ioannis 4, 2)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina