Talált 85 Eredmények: Carnem

  • et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua, et sic ingredietur in castra. (Liber Leviticus 16, 28)

  • Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 28)

  • immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quæ sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua, (Liber Leviticus 22, 6)

  • et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui: sanguinem hostiarum fundes in altari ; carnibus autem ipse vesceris. (Liber Deuteronomii 12, 27)

  • Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti: Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti: non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam. (Liber I Samuelis 2, 15)

  • Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, jejunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite. (Liber I Regum 21, 27)

  • Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat per murum. Viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus. (Liber II Regum 6, 30)

  • Tunc Achior, videns virtutem quam fecit Deus Israël, relicto gentilitatis ritu, credidit Deo, et circumcidit carnem præputii sui, et appositus est ad populum Israël, et omnis successio generis ejus usque in hodiernum diem. (Liber Iudith 14, 6)

  • alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. (Liber Iob 2, 5)

  • Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. (Liber Iob 16, 16)

  • Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. (Liber Iob 21, 6)

  • Igitur Eleazarus, unus de primoribus scribarum, vir ætate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare. (Liber II Maccabaeorum 6, 18)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina