Talált 54 Eredmények: Cherubim

  • Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro. (Liber II Paralipomenon 3, 10)

  • Alæ cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus: et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub. (Liber II Paralipomenon 3, 11)

  • Igitur alæ utriusque cherubim expansæ erant et extendebantur per cubitos viginti: ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versæ ad exteriorem domum. (Liber II Paralipomenon 3, 13)

  • Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei cherubim. (Liber II Paralipomenon 3, 14)

  • Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim: (Liber II Paralipomenon 5, 7)

  • ita ut cherubim expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis. (Liber II Paralipomenon 5, 8)

  • Et ascendit super cherubim, et volavit ; volavit super pennas ventorum. (Liber Psalmorum 17, 11)

  • Qui regis Israël, intende ; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare (Liber Psalmorum 79, 2)

  • Psalmus ipsi David. Dominus regnavit: irascantur populi ; qui sedet super cherubim: moveatur terra. (Liber Psalmorum 98, 1)

  • Ezechiel, qui vidit conspectum gloriæ quam ostendit illi in curru cherubim. (Liber Ecclesiasticus 49, 10)

  • Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terræ: tu fecisti cælum et terram. (Liber Isaiae 37, 16)

  • Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea. (Prophetia Ezechielis 10, 1)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina