Talált 1000 Eredmények: Christus Filius Dei
Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti. (Epistula ad Romanos 10, 4)
In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur. (Epistula ad Romanos 14, 9)
Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. (Epistula ad Romanos 14, 15)
Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. (Epistula ad Romanos 15, 3)
Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. (Epistula ad Romanos 15, 7)
Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis: (Epistula ad Romanos 15, 18)
Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem: (Epistula ad Romanos 15, 20)
Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? (Epistula I ad Corinthios 1, 13)
Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 17)
Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. (Epistula I ad Corinthios 3, 11)
vos autem Christi: Christus autem Dei. (Epistula I ad Corinthios 3, 23)
Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo. (Epistula I ad Corinthios 4, 17)