Talált 1011 Eredmények: David et Jonathan

  • Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres prælium, descendisti. (Liber I Samuelis 17, 28)

  • Et dixit David: Quid feci? numquid non verbum est? (Liber I Samuelis 17, 29)

  • Audita sunt autem verba quæ locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul. (Liber I Samuelis 17, 31)

  • Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthæo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es: hic autem vir bellator est ab adolescentia sua. (Liber I Samuelis 17, 33)

  • Dixitque David ad Saul: Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis: (Liber I Samuelis 17, 34)

  • Et ait David: Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthæi hujus. Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dominus tecum sit. (Liber I Samuelis 17, 37)

  • Et induit Saul David vestimentis suis, et imposuit galeam æream super caput ejus, et vestivit eum lorica. (Liber I Samuelis 17, 38)

  • Accinctus ergo David gladio ejus super vestem suam, cœpit tentare si armatus posset incedere: non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: Non possum sic incedere, quia non usum habeo. Et deposuit ea, (Liber I Samuelis 17, 39)

  • Ibat autem Philisthæus incedens, et appropinquans adversum David, et armiger ejus ante eum. (Liber I Samuelis 17, 41)

  • Cumque inspexisset Philisthæus, et vidisset David, despexit eum. Erat enim adolescens, rufus, et pulcher aspectu. (Liber I Samuelis 17, 42)

  • Et dixit Philisthæus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? Et maledixit Philisthæus David in diis suis: (Liber I Samuelis 17, 43)

  • dixitque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus cæli et bestiis terræ. (Liber I Samuelis 17, 44)


“É difícil tornar-se santo. Difícil, mas não impossível. A estrada da perfeição é longa, tão longa quanto a vida de cada um. O consolo é o repouso no decorrer do caminho. Mas, apenas restauradas as forças, é necessário levantar-se rapidamente e retomar a viagem!” São Padre Pio de Pietrelcina