Talált 50 Eredmények: Dicent
Vox Domini præparantis cervos: et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam. (Liber Psalmorum 28, 9)
Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus ; egenum et pauperem a diripientibus eum. (Liber Psalmorum 34, 10)
Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent: (Liber Psalmorum 51, 8)
Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento ; clamabunt, etenim hymnum dicent. (Liber Psalmorum 64, 14)
Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis. (Liber Psalmorum 125, 2)
Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt. (Liber Psalmorum 144, 6)
Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur: (Liber Psalmorum 144, 11)
Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent. (Liber Proverbiorum 8, 6)
et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob ; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. (Liber Isaiae 2, 3)
Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos ; nostri similis effectus es. (Liber Isaiae 14, 10)
Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum: et respondebit: Non possum, signatus est enim. (Liber Isaiae 29, 11)
Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ: Angustus est mihi locus ; fac spatium mihi ut habitem. (Liber Isaiae 49, 20)