Talált 527 Eredmények: Diebus

  • Hæc dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris quæ respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit: die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur. (Prophetia Ezechielis 46, 1)

  • Tenta nos, obsecro, servos tuos, diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum: (Prophetia Danielis 1, 12)

  • Qui, audito sermone hujuscemodi, tentavit eos diebus decem. (Prophetia Danielis 1, 14)

  • Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur, introduxit eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor. (Prophetia Danielis 1, 18)

  • In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum. (Prophetia Danielis 2, 44)

  • Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et sapientia inventæ sunt in eo: nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldæorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex: (Prophetia Danielis 5, 11)

  • In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus: (Prophetia Danielis 10, 2)

  • Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michaël, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum. (Prophetia Danielis 10, 13)

  • Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies. (Prophetia Danielis 10, 14)

  • Et stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio: et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in prælio. (Prophetia Danielis 11, 20)

  • Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. (Prophetia Danielis 14, 30)

  • Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, Ezechiæ, regum Juda ; et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël. (Prophetia Osee 1, 1)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina