Talált 78 Eredmények: Discipulis
Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem? (Evangelium secundum Ioannem 16, 17)
Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus. (Evangelium secundum Ioannem 18, 1)
Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. (Evangelium secundum Ioannem 18, 2)
Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum. (Evangelium secundum Ioannem 18, 17)
Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus. (Evangelium secundum Ioannem 18, 19)
Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. (Evangelium secundum Ioannem 18, 25)
Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi. (Evangelium secundum Ioannem 20, 18)
Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: (Evangelium secundum Ioannem 21, 1)
erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo. (Evangelium secundum Ioannem 21, 2)
Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis. (Evangelium secundum Ioannem 21, 14)
Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot. (Actus Apostolorum 9, 19)
Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. (Actus Apostolorum 9, 26)