Talált 1368 Eredmények: Dixit

  • Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri. (Epistula ad Titum 1, 12)

  • Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? (Epistula ad Hebraeos 1, 5)

  • Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? (Epistula ad Hebraeos 1, 13)

  • Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. (Epistula ad Hebraeos 4, 3)

  • Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. (Epistula ad Hebraeos 4, 4)

  • hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum): (Epistula ad Hebraeos 7, 21)

  • Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit: (Epistula ad Hebraeos 10, 15)

  • Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum. (Epistula ad Hebraeos 10, 30)

  • Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus. (Epistula ad Hebraeos 12, 21)

  • Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam: (Epistula ad Hebraeos 13, 5)

  • Qui enim dixit: Non mœchaberis, dixit et: Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis. (Epistula Iacobi 2, 11)

  • Cum Michaël Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiæ: sed dixit: Imperet tibi Dominus. (Epistula Iudae 1, 9)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina