Talált 38 Eredmények: Ducenti
omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad prælium procedentes. (Liber I Paralipomenon 7, 11)
Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua, (Liber I Paralipomenon 9, 22)
De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël, principes ducenti: omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur. (Liber I Paralipomenon 12, 32)
De filiis Merari, Asaia princeps: et fratres ejus ducenti viginti. (Liber I Paralipomenon 15, 6)
De filiis Elisaphan, Semeias princeps: et fratres ejus ducenti. (Liber I Paralipomenon 15, 8)
Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo. (Liber I Paralipomenon 25, 7)
Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum. (Liber II Paralipomenon 8, 10)
Filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor. (Liber Esdrae 2, 7)
Filii Azgad, mille ducenti viginti duo. (Liber Esdrae 2, 12)
Filii Hasum, ducenti viginti tres. (Liber Esdrae 2, 19)
Viri Bethel et Hai, ducenti viginti tres. (Liber Esdrae 2, 28)
Filii Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor. (Liber Esdrae 2, 31)