Talált 173 Eredmények: Duos

  • Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel: ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. (Liber I Paralipomenon 11, 22)

  • Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro. (Liber II Paralipomenon 3, 10)

  • Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola, (Liber II Paralipomenon 9, 18)

  • Igitur Abia, confortato imperio suo, accepit uxores quatuordecim: procreavitque viginti duos filios, et sedecim filias. (Liber II Paralipomenon 13, 21)

  • Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii. (Liber Nehemiae 12, 31)

  • Tunc Raphaël assumens quatuor ex servis Raguelis, et duos camelos, in Rages civitatem Medorum perrexit : et inveniens Gabelum, reddidit ei chirographum suum, et recepit ab eo omnem pecuniam. (Liber Thobis 9, 6)

  • quæque sustinuerunt, et quæ deinceps immutata sunt, susceperunt Judæi super se et semen suum, et super cunctos qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere, quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus. (Liber Esther 9, 27)

  • Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. (Liber Iob 42, 7)

  • Et post duos annos dierum, misit rex principem tributorum in civitates Juda, et venit Jerusalem cum turba magna. (Liber I Maccabaeorum 1, 30)

  • Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum. (Liber I Maccabaeorum 13, 16)

  • Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israël ab adolescentia usque in hunc diem: et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquoties. (Liber I Maccabaeorum 16, 2)

  • Et cum inebriatus esset Simon et filii ejus, surrexit Ptolemæus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium: et occiderunt eum, et duos filios ejus, et quosdam pueros ejus: (Liber I Maccabaeorum 16, 16)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina