Talált 545 Eredmények: Eas

  • Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen. (Liber Genesis 47, 4)

  • Quæ responderunt : Non sunt Hebrææ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. (Liber Exodus 1, 19)

  • Supervenere pastores, et ejecerunt eas : surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum. (Liber Exodus 2, 17)

  • Quæ cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas : Cur velocius venistis solito ? (Liber Exodus 2, 18)

  • sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum. (Liber Exodus 3, 22)

  • Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas. (Liber Exodus 5, 7)

  • Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas : (Liber Exodus 5, 10)

  • Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas. (Liber Exodus 5, 12)

  • Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra. (Liber Exodus 8, 14)

  • Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra. (Liber Exodus 9, 14)

  • Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra : (Liber Exodus 9, 29)

  • Dixitque Pharao ad Moysen : Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam : quocumque die apparueris mihi, morieris. (Liber Exodus 10, 28)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina