Talált 946 Eredmények: Erit
Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 1)
Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 30)
Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 64)
qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti. (Evangelium secundum Marcum 3, 29)
Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. (Evangelium secundum Marcum 9, 34)
Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister: (Evangelium secundum Marcum 10, 43)
et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. (Evangelium secundum Marcum 10, 44)
Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est hæres: venite, occidamus eum: et nostra erit hæreditas. (Evangelium secundum Marcum 12, 7)
In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem. (Evangelium secundum Marcum 12, 23)
Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari? (Evangelium secundum Marcum 13, 4)
Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Marcum 13, 13)
et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. (Evangelium secundum Marcum 13, 16)