Talált 272 Eredmények: Estis

  • Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. (Epistula I ad Corinthios 9, 2)

  • Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. (Epistula I ad Corinthios 11, 2)

  • Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. (Epistula I ad Corinthios 12, 21)

  • Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. (Epistula I ad Corinthios 12, 27)

  • Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis. (Epistula I ad Corinthios 14, 12)

  • Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris. (Epistula I ad Corinthios 15, 17)

  • ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. (Epistula II ad Corinthios 1, 7)

  • Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus: (Epistula II ad Corinthios 3, 2)

  • manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. (Epistula II ad Corinthios 3, 3)

  • qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. (Epistula II ad Corinthios 6, 16)

  • Non ad condemnationem vestram dico: prædiximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum. (Epistula II ad Corinthios 7, 3)

  • nunc gaudeo: non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. (Epistula II ad Corinthios 7, 9)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina