Talált 25 Eredmények: Euntes
Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixi vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 7)
euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: (Evangelium secundum Matthaeum 28, 19)
dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent. (Evangelium secundum Marcum 6, 36)
Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. (Evangelium secundum Marcum 6, 37)
et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt. (Evangelium secundum Marcum 16, 13)
Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. (Evangelium secundum Marcum 16, 15)
Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis: quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: (Evangelium secundum Lucam 7, 22)
Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum. (Evangelium secundum Lucam 8, 14)
Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus. (Evangelium secundum Lucam 9, 12)
Et misit nuntios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi. (Evangelium secundum Lucam 9, 52)
Et misit Petrum et Joannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus. (Evangelium secundum Lucam 22, 8)
Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha. (Evangelium secundum Lucam 22, 13)