Talált 497 Eredmények: Eva
Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu. (Epistula I Petri 4, 6)
quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? (Epistula I Petri 4, 17)
Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad cælum: (Apocalypsis Ioannis 10, 5)
sed in diebus vocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas. (Apocalypsis Ioannis 10, 7)
Et vidi alterum angelum volantem per medium cæli, habentem Evangelium æternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum: (Apocalypsis Ioannis 14, 6)