Talált 49 Eredmények: Facerent

  • Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali: et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod præcepi ut facerent, et non fecerunt. (Liber Ieremiae 11, 8)

  • Et ingressi sunt, et possederunt eam, et non obedierunt voci tuæ, et in lege tua non ambulaverunt: omnia quæ mandasti eis ut facerent non fecerunt, et evenerunt eis omnia mala hæc. (Liber Ieremiae 32, 23)

  • Et ædificaverunt excelsa Baal quæ sunt in valle filii Ennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch, quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc: et in peccatum deducerent Judam. (Liber Ieremiae 32, 35)

  • Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis: numquid leve est hoc domui Juda, ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate, conversi sunt ad irritandum me? et ecce applicant ramum ad nares suas. (Prophetia Ezechielis 8, 17)

  • Et exacerbaverunt me filii: in præceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea non custodierunt ut facerent ea, quæ cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto. (Prophetia Ezechielis 20, 21)

  • abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris: cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum. (Prophetia Ezechielis 27, 5)

  • ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. (Prophetia Danielis 13, 62)

  • et præcepit eis ne manifestum eum facerent. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 16)

  • Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum. (Evangelium secundum Marcum 6, 39)

  • Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, (Evangelium secundum Lucam 2, 27)

  • Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. (Evangelium secundum Lucam 6, 11)

  • et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum. (Evangelium secundum Lucam 19, 48)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina