Talált 31 Eredmények: Ferrum

  • Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, præparavit David: et æris pondus innumerabile. (Liber I Paralipomenon 22, 3)

  • Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime: (Liber I Paralipomenon 29, 2)

  • Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in æs vertitur. (Liber Iob 28, 2)

  • reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs. (Liber Iob 41, 18)

  • Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus: (Liber Psalmorum 104, 18)

  • Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui. (Liber Proverbiorum 27, 17)

  • Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia. (Liber Ecclesiastes 10, 10)

  • Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum. (Liber Ecclesiasticus 31, 31)

  • Initium necessariæ rei vitæ hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum. (Liber Ecclesiasticus 39, 31)

  • Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum: et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam. (Liber Isaiae 60, 17)

  • Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, æs et ferrum: universi corrupti sunt. (Liber Ieremiae 6, 28)

  • Numquid fœderabitur ferrum ferro ab aquilone, et æs? (Liber Ieremiae 15, 12)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina