Talált 15 Eredmények: Festina
Festina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. (Liber Genesis 19, 22)
Quæ respondentes, dixerunt illis: Hic est: ecce ante te, festina nunc: hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie populi in excelso. (Liber I Samuelis 9, 12)
Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri, dicens: Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathæ sagittas, et attulit ad dominum suum: (Liber I Samuelis 20, 38)
Et nuntius venit ad Saul, dicens: Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthiim super terram. (Liber I Samuelis 23, 27)
Vocavit ergo rex Israël eunuchum quemdam, et dixit ei : Festina adducere Michæam filium Jemla. (Liber I Regum 22, 9)
Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi: Homo Dei, hæc dicit rex: Festina, descende. (Liber II Regum 1, 11)
Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochæo Judæo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quæ locutus es, prætermittas. (Liber Esther 6, 10)
Deus, in adjutorium meum intende ; Domine, ad adjuvandum me festina. (Liber Psalmorum 69, 2)
Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. (Liber Proverbiorum 6, 3)
Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua. (Liber Ecclesiasticus 36, 10)
et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere ; Festina prædari: (Liber Isaiae 8, 3)
et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Jerusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me. (Actus Apostolorum 22, 18)