Talált 21 Eredmények: Ficus

  • Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ ! non est botrus ad comedendum, præcoquas ficus desideravit anima mea. (Prophetia Michaeae 7, 1)

  • Omnes munitiones tuæ sicut ficus cum grossis suis: si concussæ fuerint, cadent in os comedentis. (Prophetia Nahum 3, 12)

  • Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis ; mentietur opus olivæ, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in præsepibus. (Prophetia Habacuc 3, 17)

  • Numquid jam semen in germine est, et adhuc vinea, et ficus, et malogranatum, et lignum olivæ non floruit? ex die ista benedicam. (Prophetia Aggaei 2, 20)

  • a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 16)

  • Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit. (Evangelium secundum Marcum 11, 21)

  • Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam. (Evangelium secundum Lucam 6, 44)

  • Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. (Epistula Iacobi 3, 12)

  • et stellæ de cælo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur: (Apocalypsis Ioannis 6, 13)


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina