Talált 101 Eredmények: Filias
Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 11)
Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 13)
Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 15)
Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 17)
Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 19)
Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 21)
Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 23)
Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 25)
Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum: educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei. (Liber Genesis 19, 8)
Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac: (Liber Genesis 19, 12)
Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui. (Liber Genesis 19, 14)
Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis. (Liber Genesis 19, 15)