Talált 198 Eredmények: Hac
nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis. (Actus Apostolorum 24, 21)
Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos. (Actus Apostolorum 24, 22)
Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere. (Actus Apostolorum 26, 21)
Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio, (Actus Apostolorum 27, 23)
Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum. (Actus Apostolorum 28, 20)
Rogamus autem a te audire quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur. (Actus Apostolorum 28, 22)
Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. (Epistula I ad Corinthios 9, 12)
Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. (Epistula I ad Corinthios 15, 19)
Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis: (Epistula II ad Corinthios 1, 15)
Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. (Epistula II ad Corinthios 3, 10)
Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 7)
devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis. (Epistula II ad Corinthios 8, 20)