Talált 65 Eredmények: Holocausta
Ædificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. (Liber Genesis 8, 20)
Ait Moyses : Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro. (Liber Exodus 10, 25)
Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo. (Liber Exodus 18, 12)
Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi. (Liber Exodus 20, 24)
Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos. (Liber Exodus 24, 5)
Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. (Liber Exodus 32, 6)
Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo. (Liber Leviticus 23, 36)
Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei: (Liber Leviticus 23, 37)
et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium. (Liber Deuteronomii 12, 6)
in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo: illuc omnia, quæ præcipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum: et quidquid præcipuum est in muneribus, quæ vovebitis Domino. (Liber Deuteronomii 12, 11)
Cave ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris: (Liber Deuteronomii 12, 13)
et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo, (Liber Deuteronomii 27, 6)