Talált 169 Eredmények: Homines

  • In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. (Actus Apostolorum 24, 16)

  • Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. (Epistula ad Romanos 5, 12)

  • Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ. (Epistula ad Romanos 5, 18)

  • Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli ; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? (Epistula I ad Corinthios 3, 4)

  • qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. (Epistula I ad Timotheum 2, 4)

  • Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. (Epistula I ad Timotheum 6, 9)

  • erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, (Epistula II ad Timotheum 3, 2)

  • Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ; (Epistula II ad Timotheum 3, 8)

  • Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. (Epistula II ad Timotheum 3, 13)

  • neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. (Epistula ad Titum 3, 2)

  • Homines enim per majorem sui jurant: et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum. (Epistula ad Hebraeos 6, 16)

  • Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit. (Epistula ad Hebraeos 7, 8)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina